- CALVA
- I.CALVAVeneris epitheton, sic ab eventu dictae. Urbe enim a Gallis occupatâ, obsessi in Capitolio Romano, cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Calvae consecrârunt, Lactant. l. 1. c. 20. Cuius Historiae et Vegetius meminit l. 4. c. 9. In obsidione, inquiens, Capitolii, corruptis iugi ac longâ fatigatione tormentis, cum nervorum copia defecisset, matronae abscissos crines viris obtulêre pugnantibus: repar atisque machinis, adversartorum impetum repulerunt. Maluerunt autem pudicissimae deformatô ad tempus capite libere vivere cum maritis, quam cum hostibus integro Vide quoque infra Mulier.II.CALVApro poculo. Sic Calvam L. Postumii Consulis Boii auro caelâsse, poculoque eô libâsse, leguntur apud Livium, l. 23. c. 24. Et nota Historia Alboini Longobardorum Regis, de quo dictum suô locô: ut de Thracum Veterum inhumano more, ex parentum proximorumque calvariis bibendi, nihil addam. Vide aliquid infra quoque voce Ossa. Hinc Calvariolae, parvi caliculi; instat Calvariarum minutarum, apud Commentatorem Pithoeanum Iuvenalis, Sat. 5. qui ad v. 48.Tu Beneventani sutoris nomen habentemSiccabis calicem nasorum quatuor, ac iamQuassatum et ruptô poscentem sulfura vitrô;Ut solent, inquit, sulfure calices fractos, sive calvariolas, componere. Sulfure enim vitrum solidari maltharique consuevisse, docet Gasp. Barthius ad Statium, Thebaid. l. 1. Sylv. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.